- VIRGINIA
- I.VIRGINIAGallis la Virginie, regio Americae Septentrional. a Richardo Grenvillio Anglo detecta, A. C. 1585. sicque dicta, in honorem Elisabethae Angliae Reginae. Pars est novae Franciae late sumptae, sub Anglis tamen, quibus plures ibi coloniae, huc privilegiis amplissimis concessis perductae, sub Iacobo M. Britann. Rege, A. C. 1607. Thuan. Hist. l. 138. Extenditur ad 150. leuc. a Septentrione in Meridiem seu a Novo Belgio ad Floridam, versus oram littoralem maris Borealis. Eius praecipuum oppid. Iacobipolis, Iamestomne, ad Ponhatanum fluv. Virginae late sumptae. Eius partes sunt etiam nova Suetia, iuxta fluv. Austrinum, sub Suecis, et novum Belgium, le nouveau Paisbas, alias sub Belgis, nuncsub Anglis, ex quo tota provinc. occupata fuit ab illis, quibus et pace Bredanâ A. C. 1667. remansit. Eius coloniae praecipua Amsterodamum novum seu Manhatum, et arx Arausicana. Incolae idololatrae plerumque, edones ingentes, sub Wevoanis, dominis suis.II.VIRGINIAL. Virginii Centurionis filia, quam stupro destinatam ab Appio Decemviro pater in medio foro occidere maluit, quam pati, ut in foedam servitutem abduceretur. Qui mox ascitis militibus Decemvirorum superbam dominationem oppressit, post libertatem receptam annô 76. Liv. l. 3. c. 44. 45. 46. s. Iuvenal. Sat. 10. v. 294.——— Cuperet Rutilae Virginia gibbumAccipere, atque suum Rutilae dare. ————
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.